Latin
ABCDEF
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 477-2
Unproofread scanNot analysed yet
ABCDEF titate in C, quartam producitur, aequale est ei, quod ei, quod ex D, secunda in B, tertiam gignitur, cum semper pro ducatur A3 (nam ex F, denominatore in C, consequentem producitur A, antecedens; similiter ex D, denominatore in B, con sequentem producitur antecedens A,) erit ut F, prima ad D, se cundam, ita B, tertia ad C, quariam. Cum igitur E, sit denominator proportionis B, ad C; erit quoque denominator propor tionis F, ad D. Quare E, multiplicans consequentem D, producet antecedentem F. quod est propesitum. Haec Vitellio.