Latin
ABCDEF
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 478
Unproofread scanNot analysed yet
IDEM ostendetur in pluribus magnitudinibus, ut prius ex Entocio. ITAQVA cum proportio extremorum componatur ex pro portionibus inter medis, ceu demonstratum fuit; nihil aliud col ligendum erit, quando proportio aliqua ex duabus proportioni. bus dicetur esse composita, quam eam proportionem eandem esse, quae illa, quam habet prima aliqua quantitas ad tertiam, si modo tres quantitates ita coordinentur, ut proportio primae ad secundam sit eadem, quae altera componentium, &proportio fecundae ad tertiam eadem, qua reliqua componentium. Vt, quam do dicitur proportio 16. ad 12. composita esse ex proportionibus 8. ad 3. &2. ad 4. nihil aliud est intelligendum, quam si sumantur tres quilibet numeri 24. 9. 18. secundum proportiona 8. ad 3. &2. ad 4. (est enim ut 8. ad 3. ita 24. ad 9. &ut 2. ad 4. ita 9 ad 18.) eam esse proportionem 16. ad 12. quam habent 24. ad 18. Vt manifestum erit propo. 23. huius lib. QUTNQVI autem praedistis definitionibus Euclidis addendam esse censemus sequentem sextam, quae multum condaces, ut recte intelligantur 29, 28 29. &40, propositiones huius libri, &quamplurima aliae decimi libri. Ea autem est eiusmodi. VI. PARALLELOGRAMMVM secundum aliquam rectam lineam applicatum, deficere dicitur parallelogrammo, quando non occupat totam lineam. Excedere uero, quando occupat maiorem lineam, quam sit ea, secundum quam applicatur. SIT data recta linea AB, supra quam constituatur parallelogrammum ACDE, quod non occupet totam lineam AB, sed desit CB; &ducta BF, pa rallela ipsi CD, donec cum ED, protracta conueniat in F, complea tur totum parallelogrammum ABFE. Parallelogramum igitur AD, applicatum secundum rectam AB, deficere dicitur parallelogrammo DB, ita ut DB, appelletur defectus. RVRSVS sit data recta linea AC, supra quàm constituatur parallelogrammum ABFE, quod habeat latus AB. maius recta data AC; &ducatur CD, ipsi BF, parallela. Parallelogrammum igitur AF, applicatum secundum rectam AC, excedere dicitur parallelogrammo DB. ita vt DB. uocetur excessus, HIC autem defectus DB, uel excessus, in rectangulis quidem esse potest uel quadratum, vel altera parte longior figura; In non rectangulis autem, uel Rhombus, vel Rhomboi des, ut perspicuum est.