Latin
THEOR. 3. PROPOS. 3
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 486-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOR. 3. PROPOS. 3. SI trianguli angulus bifariam sectus sit, secans autem angulum recta linea secuerit &basin: basis segmenta eandem habebunt rationem rationem, quam reliqua ipsius trianguli latera. Et si basis segmenta eandem habeant: rationem, quam reliqua ipsius trianguli latera; recta linea, quae a uertice ad sectionem, producitur, ea bifariam secat trianguli ipsius angulum. IN triangulo ABC, recta AD, secet angulum BAC. bifariam. Dico esse ut BA, ad AC, ita BD, ad DC.