Latin
THEOR. 3. PROPOS. 3
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 487
Unproofread scanNot analysed yet
Agatur enim per B, recta BE, parallela ipsi AD, donec cum CA, producta conueniat in E; eritque angulus EBA, aequalis al terno BAD; &angulus E, externo DAC. Cum igitur duo anguli BAD, DAC, aequales ponantur; erunt &anguli EBA, &E, inter se aequales; Ideoque rectae BA, EA, inter se aequales Vt igitur EA, ad AC, ita BA, ad eandem AC; Atqui ut EA, ad AC, ita BD, ad DC, cum in triangulo BCE, recta AD, sit parallela lateri BE; Igitur ut BA, ad AC, ita BD, ad DC, quod est propositum. SIT iam ut BA, ad AC, ita BD, ad DC. Dico rectam? AD, bifariam secare angulum BAC. Agatur enim rursus per B, recta BE, ipsi AD, parallela coiens cum CA, protracta in E. Q uoniam igitur ut BA, ad AC, ita ponitur BD, ad DC; ut autem BD, ad DC, ita est EA, ad AC; (quod in triangulo BCE, recta AD, sit lateri BE, parallela) Ent ut BA, ad AC, ita EA, ad eandem AC. Aequales igitur sunt BA, &EA, inter se; ac propterea anguli ABE, &E, aequales erunt. Cum igitur angulus ABE, aequalis sit al terno BAD; &angulus E, externo DAC, erunt &duo anguli BAD, DAC, inter se aequales, quod est propositum. Itaque si trianguli angulus bisariam sectus sit, &c. Quod erat demonstrandum. THEOR.