Latin
PROBL. 3. PROPOS. II
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 502
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim in triangulo ADE, lateri DE, parallela sit recta BC; erit ut AB, ad BD, ita AC, ad CE; Sed ut AB, ad BD, ita eadem AB, ad AC, aequalem ipsi BD: Vt igitur AB, ad AC, ita AC, ad CE. quod est propositum. Duabus ergo datis re ctis lincis, tertiam proportionalem adinuenimus. Q uod erat faciendum. SCHOLIO hic modo. Duae recta ALLTER idem demonstrabimus, rectum ABC; &datae AB, BC, constituantur ad angulum conjungatur recta AC. Producta audi -i -a1 tem AB, antecedente, ducatur ex C, ad AC, perpendicularis CD, occurrens ipsi AB, productae in D. Dico BD, esse tertiam proportionalem. Cum enim in tria gulo ACD, angulus ACD, sit rectus &ab eo ad basin AD, deducta perpendicularis CB; erit per coroll. 8. propos. huius lib. BC, media proportionalis inter AB, &BD, hoc est, ut AB, ad BC, ita erit BC, ad BD. Quod est propositam. IMVENTA autem tertia liuca continue proportionali, si primam omiseris, &alijs duabus tertiam inueneris, thabebis quatuor lineas continue proportionales. Vt si lineis A, &B, adinueniatur tertia proportionalis C; &duabus B, &C, tertia proportionalis D, erunt quatuor lineae A, B, C, D, conti nus pruportionales. Eadem arte reperietur quinta proportionalis, sexta, septima, octaua, &c. PROBL. 4. PROPOS. 12. TRIBVS datis rectis lineis, quartam proportionalem inuenire.