Latin
PROBL. 3. PROPOS. II
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 503
Unproofread scanNot analysed yet
SINT tres lineae rectae AB, BC, AD, quibus inueniè da sit quarta proportionalis; sicut quidem AB, ad BC, ita AD, ad quartam. Disponantur primae duae AB, BC, secundum lineam rectam, quae sit AC: Tertia uero AD, cum prima AB, faciat angulum A, quemcunque. Deinde ex B, ad D, recta ducatur BD, cui per C, parallela ducatur CE, occurrens rectae AD, productae, in E, puncto. Dico DE, esse quartam proportionalem. Cum enim in triangulo ACE, lateri CE, acta sit perpendicularis BD, erit ut AB, ad BC, ita AD, ad DE. Quare DE, quarta est proportionalis; ac propterea, tribus datis rectis lineis, quartam proportionalem inuenimus. Q uod faciendum erat.