Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 505
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION, ABAE IDEM uerum est etiam si parallelogramma AC, EG, non sint rectangula, dummoE— FE do sint aequiangula, ita ut anB—C guli dictis rectis lineis comprehensi sint aequales. Veluri manifestum est in hec figura. Eadem enim prorsus est demonstratio. THEOR. 12. PROPOS. 17. SI tres rectae lineae sint proportionales: quod sub extremis comprehenditur rectangulum, aequale est ei, quod a media descri bitur, quadrato. Et si sub extremis comprehensum rectangulum aequale sit ei, quod a media describitur, quadrato: illae tres re ctae lineae proportionales erunt. SINT tres lineae rectae AB, EF, &BC, proportionales, ut quidem AB, ad EF, ita EF, ad BC, sitque rectangulum ABCD, contentum sub extremis AB, BC; &quadratum mediae EF, sit EFGH. Dico aequalia esse rectangulum AC, &qua dratum EG. Sumpta enim recta FG, quae aequalis fit ipsi EF, erunt quatuor lineae AB, EF, FG, BC, proportionales, ut quidem AB, ad EF, ita FG, ad BC; eritque quadratum EG, compre hensum sub medijs EF, FG, propter aequalitatem rectarum EF, FG; Quare rectangulum AC, comprehensum sub extres 16. sexti.