Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 506
Unproofread scanNot analysed yet
extremis AB, BC, aequale est quadrato EG, hoc est, rectangulo sub medijs EF, EG, comprehenso: Quod est propositum. SED sint iam aequalia rectangulum AC, &quadratum EG. Dico esse ut AB, ad EF, ita EF, ad BC. Cum enim 15. sexti. aequalia sint rectangula AC, &EG, erit ut AB, ad EF, ita 7. quinti. FG, ad BC. Vt autem FG, ad BC, ita est EF, ipsi FG, aequalis, ad eandem BC. Quare ut AB, ad EF, ita est EF, ad BC. Si tres igitur rectae lineae sint proportionales, &c. Q uod erat demonstrandum.