Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 511
Unproofread scanNot analysed yet
Et quorum triangulorum unum angulum uni aequalem habentium reciproca sunt latera, quae circum aequales angulos; illa sunt aequalia. SINT duo triangula aequalia ABC, DBE, habentia angulos, qui ad B, aequales. Dico latera circa hosce angulos esse reciproca, hoc est, esse ut AB, ad BE, ita DB, ad BG. Coniungantur triangula ad angulos aequales, ita ut AB, BE, unam efficiant lineam rectam. Q uo facto, cum anguli ABC. DBE, sint aequales; erunt &DB, BC, una recta li nea, ceu demonstratum est, ad propos. 15. lib. 1. ex Proclo. Ducta igitur recta CE; quoniam aequalia sunt triangula ABC, DBE, erit ut ABC, ad BCE, ita DBE, ad idem BCE; sed ut triangulum ABC, ad triangulum BCE, ita est basis AB, ad basin BE, quod haec triangula eiusdem sint altitudinis; &similiter ut DBE, ad BCE, ita basis DB, ad BC; Quare ut AB, ad BE, ita DB, ad BC. Quod est propositum. IAM uero contra, sint latera circa angulos aequales, qui ad B, reciproca, hoc est, ut AB, ad BE, ita DB, ad BC. Dico triangula ABC, DBE, esse aequalia. Facta enim con structione eadem, cum sit ut AB, ad BE, ita DB, ad BC; ut autem AB, ad BE, ita triangulum ABC, ad triangulum BCE; &ut DB, ad BC, ita triangulum DBE, ad trian gulum idem BCE: Erit ut ABC, ad BCE, ita DBE, ad idem BCE; proptereaque aequalia erunt triangula ABC, DBE. 6. sexti.