Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 512
Unproofread scanNot analysed yet
triangula ABC, FGH, habentia angulos BAC, GFH, aequales; Item angulos ACB, FHG; ideoque latera habebunt circa aequos angulos proportionalia; ac propterea 4. sexti. inter se similia erunt. Eadem ratione erunt similia triangula AED, FKI. Deinde quia est ut AC, ad CB, ita FH, ad HG, ob similitudinem triangu lorum ABC, FGH; ut autem CB, ad CD, ita est, ex hypotesi, HG, ad HI, ob similitudinem polygonorum; Ex aequo erit ut AC, ad CD, ita FH, ad HI. Et 22. quinti. l quoniam angulus BCD, aequalis ponitur angulo GHI; est autem &ablatus ACB, ostensus aequalis ablato FHG; erit &reliquus ACD, reliquo FHI, aequalis. Quare trian gula ACD, FHI, aequiangula erunt, ideoque similia. 6. sexti. Dico praeterea triangula haec esse homologa totis polygonis. Q uoniam similia sunt triangula ABC, FGH, erit 19. sexti. eorum proportio duplicata proportionis homologorum la terum AC, FH: Atque eodem argumento proportio triam gulorum ACD, FHI, duplicata erit proportionis eorun dem laterum homologorum AC, FH. Quare ut triangulum ABC, ad triangulum FGH, ita erit triangulum ACD, ad triangulum FHI. Neque dissimili ratione con cludetur quoque esse triangulum ADE, ad triangulum FIK, ut ACD, ad FHI. Atque ita proportionalia sunt triangula unius polygoni cum triangulis alterius, ita ut trian gula unius sint antecedentia, &triangula altetius consequen tia proportionum. Vt autem unum antecedens ad unum 12. quinti. consequens, ita sunt omnia antecedentia ad omnia consequentia. Igitur ut quodlibet triangulum umus polygoni ad sibi respondens triangulum alteiius, ita erit totum poly gonum ad totum polygonum; ideoque triangula homoga erunt totis polygonis. DICO postremo, polygona inter se proportionem habere duplicatam eius, quam habent latera homologa. Cum enim sit ut triangulum ABC, ad triangulum FGH, ita polygonum ABCDE, ad polygonum FGHIK, Tragulum gulum uero ABC, ad triangulum FGH, habeat propor tionem duplicatam eius, quam habent lattra homologa AB, FG: babebunt quoque polygogona inter se proportio. nem duplicatam propor. tionis eorundem laterum homologorum AB, FG. Itaque similia polygona in similia triangula diuiduntur, &c Q uod demonstrandum erat.