Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 514
Unproofread scanNot analysed yet
osen dimus. Nimirum. SI linea recta dupla fuerit lineae rectae, quadratum illius quadruplum erit quadrati huius: Et contra, si quadratum quadruplum fuerit! quadrati, latus illius duplum erit lateris huius. SIT primum recta A, dupla rectae B. Dico quadratum A, quadruplum esse quadrati B. Cum enim omnia quadrata sint si milia, ut constat ex I. defin. huius lib. erit, per hanc propos. proportio quadrati A, ad quadratum B, duplicata proportionis laterum ho mologorum A, &B; quae cum proportionem habeant duplam; erit proportio quadratorum quadrupla. Quadrupla enim proportio duplicata est dupla pro portionis, ut hic apparet. 1. 2. 4. SIT iam quadratum A, quadruplum quadrati B. Dico latus A, duplum eße lateris B. Cum enim proportio quadratorum, quae ponitur quadrupla, duplicata sit proportionis laterum homologorum, ut dictum est; habebunt latera homologa A, &B, proportionem duplam. Nam quadrupla proportio duplicata est proportionis dupla, ut in exemplo adducto superius appares. RIVM.