Latin
COROLLA
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 514-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLA HINC manifestum est, si fuerint tres rectae lineae proportionales, ut est prima ad tertiam, ita esse polygonum super primam descriptum, ad polygonum super secundam simi le similiterque descriptum Hoc non aliter demonstrabitur ex hoc theoremate, quam ostensum fuit corollarium praecedentis theorematis ex suo theoremate: Vt perspicuum est in hac figura apposita. THEOR. QVAE eidem rectilineo sunt similia, &inter se sunt similia. SINT rectilinea ABC, DEF, rectilineo GHI, similia. Dico &ipsa inter se esse similia.