Latin
COROLLA
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 515
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim propter similitudinem, anguli rectilinei ABC, aequales sint angulis rectilinei GHI; Item eadem de causa anguli rectili nei DEF, aequales angulis eiusdem rectilinei GHI; erunt per communem sen tentiam, anguli rectilinei ABC, aequales angulis rectilinei DEF. Rursus cum ob eandem similitudinem latera re ctilinei ABC, proportionalia sint lateribus rectilino GHI, ea uidelicet, quae circum aequales sunt angulos; Item candem ob causam, latera rectilinei DEF, proportionalia late ribus eiusdem rectilinei GHI; erunt quoque latera rectilinei ABC, lateribus rectilinei DEF, proportionalia, ea nimirum, quae angulos ambiunt aequales; Atque adeo per definitionem, similia existent rectilinea ABC, DEF. Q uae igitur eidem rectilineo sunt similia, &inter se sunt similia. Q uod erat ostendendum. THEOR. 16. PROPOS. 22. SI quatuor rectae lineae proportionales fuerint: Et ab eis rectilinea similia similiterque descripta, proportionalia erunt. Et si a rectis lineis similia similiterque descripta rectilinea, proportionalia fuerint: ipsae etiam rectae lineae proportionales erunt. SINT quatuor rectae AB, CD, EF, GH, proportiol nales,