Latin
BALIBERS. VII
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 577
Unproofread scanNot analysed yet
Qui uero nume ri mutuo se se multiplicarint, latera illius dicentur. OMNIS numerus procreatus ex multiplicatione muina duorum numerorum, planus appellatur, quia secundum suas vnitates in longum, &latum dispositas parallelogrammum re ctangulum refert, cuius latera sunt duo numeri multiplicantes, qui idcirco latera numeri procreati uocantur, quod ipsum contineant, non secus, ac rectae lineae angulum rectum an bientes, parallelogrammum rectangulum continere dicuntur, ut latius lib. 2. explicanimus. Vt numerus 24. productus ex o ο ο α multiplicatione mutua numerorum 4. &6. planus appellatur, o a ο υ lateraque eius sunt 4. &6. quia o o o 0 eius vnitates in longum, &latum disposita, prout latera exigunt, reserunt parallelogrammum rectangulum, cuius vnum latus sex vnitates, alterum uero 4. complectitur. Esdem modo numrus 64. genitus ex mutua multiplicatione numororum 8. &8. planus dicitur, eiusque latera 8. &8.