Latin
BALIBERS. VII
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 578
Unproofread scanNot analysed yet
CARTERVM cum infinita sint genera numerorum planorum apud Arithmeticos, quemadmodum &figura planae apud Geometras: Euclides solum definis planum quadrangula rem rect angulum, qui videlicet sab duobur numeris, ex quorum mutua multiplicatione gignitur, continetur; quoniam de hoc solo in hisce libris numerorum dispatas, quod omni ex parte qua drato geometrico, &figurae altera parte longiori, similes sint, et aquales, siue ambitum, siue aream, capacitatemue spectes. Nihil autem dicis de numeris triangularibus, pentagonis, hexago nis, &c. quia hi, licet conueniant triangulo Geometrico, penta gono, hexagono, &c. quoad ambitum: tamen si aream, sen capa citatem consideres, ab iisdem multum discrepant. Id quod perspicuam est cuilibet, qui diligenter hos Euclidis libros, &Arithmeticam Iordani perlegerit. POTEST autem unus, idemque numerus planus plura habere latera, cum ex pluribus multiplicationibus procreari possis, vt numerus 24. non solum latera habet 4. &&verum etiam 2. &8. nec non 2. &12. quia tam ex multiplicatione 3. in 8. quam 2. in 12. producitur, quemadmodum &idem ex mul tiplicatione 4. in 6. est genitus. Ita quoque numerus planus ex his omnibus numeris, si bini inter se multiplicentur, gignatur. QVIA vero omnem numerum planum metiuntur duo nu meri multiplicantes se mutuo, quod quilibet eorum toties sumptus, quos sunt in altero vnitates, ipsum procreet, liquido constat, omnem planum numerum eße compositum; Quod etiam de numero solido, qui iamiam definietur, dici potest. Verum est, vnitatem ali quando dici posse numerum planum, auamuis improprie; quia eius latera sunt duae vnitates, quae multi plica tae mutuo ipsam vnitatem producunt. XVII. CVM uero tres numeri mutuo se semultiplicantes aliquem fecerint, qui procreatus erit, solidus appellabitur: Qui autem numeri mutuo se se multiplicarint, latera illius dicentur. VT quia tres hi numeri 2. 3. 4. mutuo sese mulriplicenes, producunt 24. Nam ex 2. in 3. procreatur numerus 6. &ex 6. in 4. fit 24. Vel ex 2. in 4. gignitur numerus 8. &ex 8. in 3. efficitur 24. Vel denique ex; in 4. producitur numerus 12. &ex 12. in 2. generatur 24. appellabitur numerus 24. solidus, ni meri vero 2. 3. 4. dicentur latera illius, quia eius vnitate in longum, latum atque profundum dispositae referunt figuram quidam solidam, quae Parallelepipedum nuncupatur, ut lib. II. 11.