Latin
COROLLARIVM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 649
Unproofread scanNot analysed yet
Sint primum dati numeri A, &B, inter se primi, seseque mutuo mu tiplicantes faciant. C. Dico C, esse minimum, que A, &B, metiuntur. Quod enim cum metiantur, perspicuum est. Nam cum producatur C, ex A, in B, uel ex B, in A; metietur A, ipsum C, per B; &B, eundem C, per A. Vterque igitur A, &B, ipsum C, metitur. Quod au tem C, sit minimus omnium, quos A, &B, metiuntur, sic demonstrabimus. Si C, non est minimus, metiantur, si fieri potest, A, &B alium nume rum D, ipso C, minorem; metiaturque A, ipsum D, per E, at B, eundem D, per F. Quo posito, tam ex A, in E, quam ex B, in F, &e contrario, pioducetur numerus D. Q uia ig i tur idem numerus D, fit ex A, primo in E, quartum, &ex B, secundo in F, tertium; erit, ut A, primus ad B, secundum, ita F, tertius ad E, quartum. Igitur A, &B, (cum ponantur primi inter se, &ob id, in sua proportiore minimm sint) aeque metientur ipsos F, &E; nimirum A, ipsum F, &B, ipsum E. Quoniam uero A, multiplicans B, &E, facit C, &D, erit C, ad D, ut B, ad E: Ac propterea cum B metiatur ipsum E, ut ostensum est; metietur &C, numerus numerum D, maior minorem. Quod est absurdum. Non igitur A,