Latin
COROLLARIVM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 649-2
Unproofread scanNot analysed yet
&B, metientur alium numerum minorem ipso C; arque adeo C, minimus est omnium, quos metiuntur. SINT secundo dati numeri A, &B, non primi inter se. Inueniantur C, &D, minimi in eadem proporti: ne, ut sint quatuor numeti propor tionales, nempe A, ad B, ut C, ad D. Quo posito, fiet idem numerus, ex A, primo in D, quartum, &ex B, secundo :n C, tertium. factus eigo sit E. Dico E, hac uia procreatum esse minimum, quem A, &B, metiuntur. Quod enim cum me tias. tut LIBERAE. VII. A tiantur, manifestum est. Nam cum tam A, multiplicatus a D, quam B, multiplicatus a C, ipsum E, producat; metietur tam A, quam B, ipsum E. Quod uero E, sit minimus omnium, quos A, &B, metiuntur, ita probabitur. Si E, nor est minimus, metiantur, si fieri potest, A, &B, alium numerum F, ipso E, minorem: metiatur autem A, ipsum F, per G; &B, eundem F, per H.