Latin
COROLLARIVM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 650-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. HINC sit, si duo numeri multiplicent minimos eandem ratio nem habentes, maior minorem, &minor maiorem, produci nu merum minimum, quem illi metiantur. Nam propositis C, &D, minimis in proportione A, ad B, demonstratum est, numerum E, factum ex A, minore in D, maiorem, &ex B, maiore in C, minorem, esse minimum, quem A, &B, metiantur, SCHOLIOX. Hoc autem corollarium apud Campanum est propositio 35. huius libri septimi; Et sequeus propositio apud eundem, corollarium est propositionis 35. THEOR. 33. PROPOS. 37 SI duo numeri numerum quempiam metiantur: Etiam minimus, quem illi meturtur, eundem metietur. METIANTVR duo numeri A, &B, quemlibet numerum CD, sitque alius numerus E, minimus, quem ijdem A &B, metiuntur. Dico &E, ipsum CD, metiri. Si enim E, ipsum CD, non metitur; ablato E, ex CD, quotes potest auferri, relinquetur numt rus quidam minor, quam E.