Latin
COROLLARIVM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 650
Unproofread scanNot analysed yet
Quo posito, fiet F, tam ex A, in G, quam ex B, in H. Quia igitur idem numerus F, fit &ex A, primo in G, quartum, &ex B, secundo, in H, tertium; erit, ut A, primus ad B, secundum, ita H, tertius ad G, quar tum. Quare C, &D, cum sint minimi in proportione A ad B, uel H, ad G, metientur ipsos H, &G, aeque; nimirum C, ipsum H; &D, ipsum G. Quia uero A, multiplicans D, &G, facit E, &F; erit E, ad F, ut D, ad G; Ac propterea cum D, metiatur ipsum G, ut ostensum est; metietur etiam E, numerus numerum F, maior minorem. Quod est absurdum. Non igitur A, &B, metientur alium numerum ipso E, minorem; atque adeo E, minimus est omnium, quos merium tur. Q uamobrem, duobus numeris datis, reperimus, quem illi minimum metiantur, numerum. Q uod faciendum erat.