Latin
POPLI-BE RS. VIII.XAE
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 672
Unproofread scanNot analysed yet
POPLI-BE RS. VIII. XAE SCHOLIOX. SI maiores numeri ad minores referantur, proponi poteris haec propositio ad hanc modum. Si sint quotcunque numeri deinceps proportionales, primus autem secundi non sit mul tiplex, neque alius quisquam ullius multiplex erit. SINT enim continue proportionales A, B, C, D, E; &A, primus non sit multiplex secundi B. Dico neque alium quenquam illorum ullius esse multiplicem. Quod enim nullus pro xime insequentis mul ciplex sit, constat. Nam cum sit, ut A, ad B, ita B, ad C3C, ad D; &D, ad E: non sit autem A, ipsius B, multiplex; neque B, ipsius C; neque C, ipsius D; neque D, ipsius E, multiplex erit. Quod autem neque alius quisquam illorum ullius sit multiplex, hoc pacto confirmabitur. Quoniam D, ipsius E, non est multiplex: non metietur e contrario E, ipssum D, per ea, quae in defin. 5. lib. 7. scripsimus. Quoniam igi stur sunt numeri deinceps proportionales quotcunque E, D, C, IB, A3(Nam cum sit D, ad E, ut C, ad D; B, ad C; &A, ad B; erit conuertendo E, ad D, ut D, ad C; C, ad B; &B, ad A.) EIE, primus secundum D, non metitur; neque alius quisquam idorum ullum metietur. Quare e contrario, si maiores ad mi nores referantur, neque quisquam illorum ullius erit multiplex, per ea, quae in defin. 5. lib. 7. docuimus. SED &ex his sequens theorema demonstrabimus. SI sint quotcunque numeri deinceps proportionales, primus uero secundum metiatur; &quicunque alius quemlibet sequentium metietur. Si primus autem secundi sit multiplex; &quicunque alius cuiuslibet sequentium multiplex erit. SINT deinceps proportionales quotcunque numeri A, B, C, D, E; &primus A, secundum B, metiatur. Dico &queque illorum quemlibet sequentium metiri. Quod enim quilibet proxime insequentem metiatur, perspicunum est.