Latin
POPLI-BE RS. VIII.XAE
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 673
Unproofread scanNot analysed yet
Nan cum sit, ut A, ad E, ita B, ad C3C, ad D; &D, ad E; metiatur autem A, ipsum B; &B, ipsum C; &C, ipsum D 3 &D, ipsum E, metietur. Quod autem quilibet illorum quemlibet sequentium metiatur, nempe B, ipsos D, &E, hoc modo ostendetur. Quia B, ipsum C, metitur, &C, ipsum D; metietur quoque B, ipsum D. Rursus quia D, ipsum E, metitur; metietur quoque B, (ipsam D, metiens) eundem E. Et sic de reliquis. SED iam primus A, multiplex sit B, secundi. Dico &quemque illorum cuius libet sequentium multiplicem esse. Cum enim sit vt A, ad B, ita B, ad C; C, ad D; &D, ad E: fit antem A, ipsius. B, mul tiplex; erit &B, ip stus C; &C, ipsius D; &D, ipsius E, multiplex. Quilibet ergo cuius libet proxime insequentis multiplex est. Rursus quia D, ipsius E, est multiplex; metietur e contrario E, ipsum D: sunt autem, per inuersam rationem, E, D, C, B, A, continue proportionales. Igitur &quilibet illorum quemlibet sequentium metitur, vi demonstratum est; Ac propterea e contrario, si maiores ad mi nores referantur, &quilibet cuiusque sequentium multi plex erit. CONVERTEMVS etiam hanc propositionem sertam, &theorema, quod primo loco in scholio demonstrammus, hac ratione. SI sint quotcunque numeri deinceps proportionales, primus autem, uel alius quisquam nullum a secundo metiatur; neque primus secundum metietur. Et si primus, uel alius quisquam nullius a secundo sit multiplex: neque primus secundi multiplex erit. SINT deinceps proportionales A, B, C, D, E; &prinus A, i!