Latin
THEOR. 6. PROPOS. 8
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 675
Unproofread scanNot analysed yet
THEOR. 6. PROPOS. 8. SI inter duos numeros medij continua proportione ceciderint numeri; quot inter eos medij continua proportione cadunt nu meri: tot &inter alios eandem cum illis ha bentes rationem medij continua proportio ne cadent. CADANT inter duos numeros A, B, medij proporti nales continue C, D; sitque ut A, ad B, ita E, ad F. Dico tot medios numeros continue proportionales cadere inter E, &F, quot inter A, &B. Sumptis enim totidem numeris G, H, I, K, minimis in ratione A, ad C, quot sunt numeri A, C D, B; erit ex aequo, ut A, ad B, atque adeo ut E, ad F, ita G, ad K. Q uare ci G, &K, inter se primi sint, nempe extremi minimorum numerorum, ac propterra! pterea in sua proportione minimi; aeque metietur G, ipsum E, &K, ipsum F.