Latin
THEOR. 6. PROPOS. 8
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 676
Unproofread scanNot analysed yet
Quoties ergo G, &K, ipsos E, &F, meseptimi tiuntur, toties H, &I, alios numeros L, &M, metiantur, ita ut numeri G, H, I, K, numeros E, L, M, F, aeque metiantur, singuli singulos. Quia igitur G, H, I, K, multi plicantes numerum, per quem metiuntur numeros E, L. M, F, ipsos E, L, M, F, producunt, ex 9. pronunciato; in eisdem rationibus erunt EL, M, F, in quibus G, H, I, K, ut ad propos. 18. lib. 7. demonstrauimus. At G, H, I, K, sunt continue proportionales. Igitur &E, L, M, F, continue proportionales sunt; Atque idcirco, cum multitudo E, L, M, F, aequalis sit multitudini A, C, D, B; tot cadent medij proportionales inter E, &F, quot inter A, &B. Si igitur inter duos numeros medij continua proportione ceciderint, &c. Q uod demonstrandum erat.