Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 677
Unproofread scanNot analysed yet
Nam nec inter binarium &vnitatem, nec inter duos numeros sola vnitate differentes, ullus numerus interponitur, tantum abest, ut aliquem medium proportionalem ipsi recipiant. Similiter inter duos numeros binario inter se distantes interijcitur solum numerus, qui ab vtroque vnitate differt; Quem nulla posse ratione esse inter illos mediuproportionalem, in hunc modum demonstrabimus. Differant numeri AB, CD, binario, inter quos cadat numerus EF, minor vnitate quam AB, maior nero quam CD, vnita. te quoque. Dico EF, non esse medium proportionalem inter AB, CD. Si enim dicatur esse AB, ad EF, ut EF, ad CD; ablato ex AB, numero AG, ipsi EF, aequali, ut reliqua sit vnitas GB; &ex EF, numero EH, ipsi CD, aequali, ut relinquatur etiam vnitas HF; erit quoque ut AB, totur ad EF, totum, ita AG, ablatus ad EH, ablatum, cum AG, EH, ipsis EF, CD, aequales sint, ex conI11. septimi structione. Igitur erit quoque reliquus GB, ad reliquus HF, hoc est, vnitas ad vnitatem, vt totus AB, ad totum EF. maior ad minorem. Quod est absurdum. Non ergo EF, medius proportionalis est inter AB, &CD. Ex quibus fit, nec illud interuallum Musicum, quod in dupla propertione consistit, vt Diapason, vel, vt vulgo dicitur, Octaua; nec illud, quod in sesquioctaua proportione repritur, cuiusmodi est Tonus, seu uulgo Secunda, bifariam pos. se secari hoc est, in duas proportiones aequales. Illa enim pro portio bifariam (quod ad propositum attinet) secari dicitur, inter cuius terminos medius proportionalis cadit. Vt quis inter hos terminos 24. &6. proportionis quadruplae caditm dius proportionalis numerus 12. hoc modo, 24. 12. 6. Idcirco proportio quadrupla bifariam diuisa esse dicitur in dua duplas proportiones. Cum ergo ostensum sit, inter numeros duple proportionis, &superparticularis, qualis est sesquioctana, non cadere medium numerum proportionalem; perspicum est, Diapason, &Tonum, bifariam secari non posse. Puie Diapason tri Diapason prima sui dinisione in Diapente, &Diatessaron, quorum interuallorum illud in proportione sesquialtera, hoc vero in sesquitertia consistit, apud Musicos secatur, vt hic apparet, 2. 3. 4.