Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 676-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION. NON solum ex demonstratione constat, totidem medios pro portionales cadere inter E, &F, quot inter A, &B; verum etiam eandem eße proportionem numerorum E, L, M,F, quae est numerorum A, C, D, B. Ostensum enim est E, L, M, F, in eadem esse proportione, in qua GH, I, K: Sed hi eandem habent, ex constructione, quam A, C, D, B. Igitur &E, L, M, F, eandem habent, quam A, C, D, B. EADEM haec propositio uera est, si existentibus numeris A, &B, sumatur vel E, vel F, vnitas. Item si uel A, vel B, suerit vnitas, existentibus E, &F, numeris; vt in exemplis apparet. COMSTAT etiam ex hoc theoremate, inter numeros duplae proportionis, vel superparticularis cuiusuis, vel superbipartientis, non posse cadere numerum medium proportionalem. Cum enim dupla proportio in minimis numeris reperiatur inter binarium, &vnitatem; superparticularis vero inter numeros sola vnitate differentes; superbipartiens denique inter numeros, quorum differentia est binarius: si inter duos numeros duplae proportionis, vel superparticularis, vel superbipartientis, medius numerus caderet proportiornalis; caderet quoque, per hoc theorema, numerus aliquis medius proportionalis inter binarium, &vnitatem; vel inter numeros sola mitao differentes, uel eriam binario, nimirum inter numeros ninimos, qui easdem cum illis proportiones habent: quod fieri nulla ratione potest.