Latin
WLIBERO. IX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 716
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem ergo pars est C, ipsius D, quae D, ipsius A; ideoque ut C, ad D, ita D, ad A: sed ut C, ad D, ita erat B. 64. Vni- tas. unitas ad C. Igitur ut unitas ad C, ita C, ad D, &D, ad A; Atque adeo inter unitatem &numerum A, duo medij proportiona les cadunt numeri C, D. At quia A, ipsum B, metitur per A, quod A, se ipsum multiplicans fecerit B; metitur uero &uni tas ipsum A, per A: Eadem erit pars unitas ipsius A, quae A, ipsius B; Ac propterea erit ut unitas ad A, ita A, ad B. Q uare cum inter unitatem &numerum A, cadant duo me dij proportionales C, &D; cadent totidem inter A, &B, nimirum E, &F. Cum ergo quatuor numeri A, E, F, B, sint continue proportionales; &A, primus sit cubus; erit quoque B, quartus cubus. Si cubus igitur numerus se ipsum multiplicans, &c. Q uod erat demonstrandum.