Latin
THEOR. 4. PROPOS. 4
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 716-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOR. 4. PROPOS. 4. SI cubus numerus cubum numerum multiplicans faciat aliquem; Factus cubus erit. FIAT ex cubo A, in cubum B, numerus C. Dico C, cubum esse. Multiplicans enim A, se ipsum faciat Di eritque D, cubus. Q uoniam uero A, multi plicans A, &B, fecit D, &CI erit ut A, ad B, ita D ad C. At inter A, &B, cubos duo medij proportionales cadunt. Igitur &inter D, &C, duo medij proportionales cadent; Ac propterea D, existente cubo, &C, cubus erit. Quo circa si cubus numerus cubum numerum multiplicans, &c. Quod erat oftendendum. THEOR. I SI cubus numerus numerum quendam multiplicans faciat cubum; Et multiplicatus cubus erit. FIAT ex cubo A, in numerum B, numerus cubus C. Dico &B, cubum esse. Multiplicaus enim A, se ipsum faciat D, qui cubus erit. Q uoniam igitur A, multiplicans A, &B, fecit D, &C; erit ut A, ad B, ita D, ad C; At inter D, &C, cubos duo cadunt medij proportionales. Totidem igitur &inter A, &B, cadent; Ac proinde existente A. cubo, &B, cubus erit.