Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 720
Unproofread scanNot analysed yet
Quare cum A, se ipsum multiplicas faciat B, multiplicans uero B, faciat C, ut est ostensum; erit C, cubus. Quia uero quatuor deinceps proportionales sunt C, D, E, F, &est C, cubus, erit &F, cubus. Eodem ar gumento assumptis quatuor deinceps proportionalibus F, G, H, I, cum F, sit cubus; &I, cubus erit; atque omnes semper duos intermittentes. POSTREMO quia F, septimus ab unitate ostensus est &quadratus, &cubus: ipse erit cubus simul &quadra tus: Atque eodem modo M, septimus ab F, intermissis nimirum quinque G, H, I, K, L, cubus erit simul &quadratus; Nec non &omnes quinque intermittentes. Si igitur ab unitate quotcunque numeri deinceps proportionales suc rint, &c. Q uod erat demonstrandum.