Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 720-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION. HOC theorema potest quoque hoc modo proponi. SI sint quotcunque numeri ab unitate con tinue proportionales, omnes positi in locis im paribus, nimirum in tertio, quinto, septimo, nono, undecimo, &c. sunt quadrati. Omnes autem, qui sequuntur proxime numeros positos in locis, tertio, sexto, nono, duodecimo, decimoquinto, decimooctauo, &alijs, quae ternarius metitur, cuiusmodi sunt numeri quartus, septimus, decimus, tertius decimus, decimus sextus, decimus non us, &c. sunt cubi. Omnes uero qui proxime sequuntur numeros positos in locis sex to, duodecimo, decimo octauo, uigesimo quarto, &alijs, quae metitur senarius, quales sunt septimus, tertius decimus, decimus nonus, uigesimusquintus, &c.