Latin
BOLIBERS IX. Q
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 755
Unproofread scanNot analysed yet
BOLIBERS IX. Q Q VOTCVNES numeri impares, quorum multitudo impar est, AB, BC, CD, componantur. Dico &totum AD, compositum, imparem esse. Cum epim impar numerus differat unitate a pari, ex definitione; ablara unitate BD, ab impari CD; erit reliquus CE, par: Est autem &AC, com 22. noni. positus ex imparibus AB, BC, multitudine paribus, par. Igi 11. noni. tur &AE, compositus ex paribus A. C, CE, par erit. Quare addita unitare ED, totus AD, impar erit, cum impar a pari differat unitate, ex definitione. Si igitur impares numeri quotcunque. &c. Quod ostendendum etat. THEOR. 22. PROPOS. 24. SIa pari numero par detrahatur: Et reliquus par erit. Ex pari numero AB, detrahatur par CB. Dico &reliquum AC, parem esse. Aut enim CB. par detractus dimidia pars est ipsius AB, aut maior quam dimidia pars, uel minor. Sit primum dimidia pars. Cum igitur ipsi CB, pari aequalis sit AC, reliqua pars dimidia; erit &AC, numerus par. SED iam CB, par detractus maior sit, uel minor, d midia parte ipsius AB. Quoniam igitur AB, C. B, pares numeri, dimidias partes habent, ex definitione; sit DB, dimidia pars ipsius AB; &EB, dimidia ipsius CB. Itaque cum sit ut AB, ad DB, dimidium, ita CB, ad EB, dimidium; erit permutando ut AB, ad CB, ita DB, ad EB; &diuidendo ut AC, ad CB, ita DE, ad EB; Rursúsque permutando, ut AC, ad DE, ita CB, ad EB. Atqui CB, psius EB, duplus est: Igitur &AC, ipsius DE, duplus erit; Ac propterea AC, cum bisariam diuidatur, (quod DE, sit eius pars dimidia) par erit. Si ergo a pari numero pat detrahatrahatur, &c. Quod erat ostendendum. THEOR. 23. PROPOS. 25. SI a pari numero impar detrahatur: Et reliquus impar erit. EX pari numero AB, impar detrahatur CB. Dico &Detracta enim unitate CD,