Latin
BOLIBERS IX. Q
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 756
Unproofread scanNot analysed yet
reliquum AC, imparem esse ex CB, reliquus sit numerus DB, par. Quia igitur &to tus AB, ponitur par; erit &reliquus AD, par. Dempta ergo unitate CD, reliquus AC, impar erit. Si igitur a pari numero impar detrahatur, &c. Quod demonstrandum erat. THEOR. 24. PROPOS. 26. SI ab impari numero impar detrahaItur: Ręliquus par erit. EX impari numero AB, impar detrahatur CB. Dico! reliquum AC, parem esse. Detracta enim DB, unitate ex imparibus AB, CB; erunt reliqu AD, CD, pares. Quia ergo ex pari AD, par aufertur CD; erit &reliquus AC, par. Quare si ab impari nume ro impar detrahatur, &c. Q uod erat demonstrandum. THEOR. 25. PROPOS. 27. SI ab impari numero par detrahatur: Reliquus impar erit. Ex impari AB, detrahatur par CB. Dico reliquum AC, imparem esse. Detracta enim AD, unitate ex impare AB; erit reliquus DB, par: Ex quo cum detrahatur CB, 24. noni. par; reliquus DC, par quoque erit; Ac proinde addita unitate AD, fiet AC, impar. Si ergo ab impari numero par detrabatur, &c. Q uod demonstrandum erat. THEOR. 26. PROPOS. 28. SI impar numerus parem multiplicans