Latin
IOAN. GEORG. LOCHER
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 11
Unproofread scanNot analysed yet
pientißimè, vir ille doctißimus, quibus ego annecto, luris quidem eruditum, at verò rerum Astronomicarum imperitum, Astronomos cum Astrologis, prudentes cum temerariis, Mathematicos vniuersim facile cum Iudiciariis in lure paßim damnatis inuoluturum, &sic innocentes cum nocentibus contra ius fasque damnaturum. Quibus omnibus occurret aliqua saltem rerum Astronomicarum cognitio. Adderem testem tertium, Christophorum Clauium in Praefat. astronomiae suae super Ioannem de Sacro Bosco, 5. De vtilitate Astronomiae; sed quia is omnium manibus teritur, nolo omnium oculis lecta regerere. Quid autem &quomodo eadem Mathesis conducat ad Philosophiam Politicam, Moralem, Dialecticam, Rhetoricam, Poëticen, reliquasque omnes quae vel in sermone versantur Artes, vel manuatque opera perficiuntur, Consule Procli. cap. 8. l. 1. in Euclidem. Habes lector sensa animi mei, verbis alienis, sensa aliorum verbis suis; Si animum meum expreßissem verbis meis, non tantum ponderis apud te habuissent, &fidei minus fortaßis in uenissent. Tu si bene de studio hoc sentis facto declara. Si mator es me, praecede cum Posseuinis, sequar alacer; si aequalis, concurre mihi, non inuidebo; si minor, sequere, non officiam ne consequaris: audisti quid sentiam, vides quid agam; de te olim quid audiri, à te fieri quid oporteat intelligis. Vale &imitare. E meo Musaeo. Ingolstadij. 15. August. M. DC. XIV. DISheit de ME, σφια ἐ fas