Latin
DISQISITIONVM
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 12
Unproofread scanNot analysed yet
DISQISITIONVM MATHEMATICARVM. VANTITATEM scientiae Mathmaticae Obiectum esse, nemo diffitetur, totum aut adaequatum nemo Mathematicus confitetur. Nam Pythagorei vniuersam Mathematicam scientiam quadrifarium distribuendam esse consuerunt: vnam quidem eius partem Quoto, alteram verò Quanto attribuentes, harum partium vtramque duplicem ponentes; Quotum enim aut per se subsistere dixerunt, aut iuxta respectum ad aliud considerari: Quantum ,verò aut stare aut moueri. Et Arithmeticam quidem id quod per se est Quotum contemplari; Musicam verò, quod ad aliud. Geometriam autem Quantum quatenus immobile est, &Sphaericam quod per se mouetur, &c. Obiectum itaque Mathematicae secundum hos, non sola Quantitas, sed Numerus, etiam siue in abstracto siue in concreto sumptus, &c. Rursus autem quidam alio modo diuidendam esse Mathematicam censent, sicuti &Geminus, &c. Eius enim quae in intellectili"bus versatur duas longè primas ponunt partes, Arithmeticam &Geometriam; eius verò quae in sensilibus officium &opus explicat suum, sex: Mechanicam; Astrologiam; Perspectiuam; Gaeodaesiam; Canonicam atque Supputatricem, &c. Idem Proclus alibi ait, considerari à Mathematico, Proportiones, earumque Compositiones, Diuisiones, Conuersiones, &al„ternas immutationes: itemque Rationes; Aequale &inaequale, pniuersè &communiter, nonquatenus in figuris vel numeris vel motibus sunt, sed quatenus per se vnumquodque horum naturam quandam habet communem, suique simpliciorem praebet cognitionem. Pulchritudo quoque &Ordo, &c. Similitudo praeterea atque dissimilitudo ad Mathematicum spectant; praeterea quaecunque iuxta potentias apparent, &c. Ex hisce igitur satis superque constat, obiectum Mathematicae non esse solam Quantitatem, quae sola linea, superficie &corpore determinatur, sed latius multo euagari.