Latin
DISQISITIONVM
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 16
Unproofread scanNot analysed yet
a) Mathesin coluit Caesar Germanicus. Iulius Caesur. Adrianus Imperator. Carolus V. Ferdinandus eius frater, Rudolphus II. &alij Imperatores Augusti Rex Ptolomaeris, sex Alphonsus, &alij multi Reges, Duces, Magnates. Nullt apud Persas salutabantur Reges, nisi Mathematici, Clauius in Sacra Bosc. de Vtil. Math. IX. Omne igitur quod corporeum est, aut caelum est, aut ambitu caeli continetur; à quo maximè dissidet terra, centrum caeli sortita, ipsa centrum effecta, quo ad sensum. Terram excipit aqua; aquam aër; qui ab aethere cingitur; quem caelum gremio suo excipit. Hisce igitur vniuersi moles constat, è quibus deinde omnia caetera coalescunt. Contra hanc partitionem sunt veteres plerique; contra situm aJVide Plu- recentiores multi. Etenim antiqui Philosophi (a) ijdemque Matarchum de thematici plerique, Vniuersum infinitum esse statuerunt, inque duas mundo, &c. tribuerunt portiones, quarum alteram Mundum hunc aut Mundos fecerunt, singulos quidem finitos mole, infinitos tamen numero; alteram, quae extra Mundos vagaretur, infinitorum congeriem quandam atomorum, è quibus &mundi facti alerentur, &noui identidem fierent. In nostratis porro Mundi partium inter se tam numero, quam ordine variè inter se dissidebant; quo factum est vt ipsorum Systema informe quodammodo &mancum daremus, iuxta praesens schema, solo firmamento ABCD excepto, quod ipsis supremum caelum fuit, cuius complexu planetae, caeteraque elementa fouerentur; extra quod Chaos quoddam infinitum, fluctuaret, informibus Atomis plenum, quibus noster hic mundus quodammodo innataret, è quibus coagmentaretur, in quos tandem suo tempore resolueretur. Sed