Latin
DISQISITIONVM
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 15
Unproofread scanNot analysed yet
Euclides enim in libris ele mentorum, lineas, angulos, figuras, magnitudines, horumque terminos, diuisiones, rationes, contactus, aequalitates, applicationes, excessus, defectus, numerorum item naturas prosecutus, non egit de triangulo vel terreo, vel aërio aut caelesti, vel igneo; sed de triangulo in genere, ab omnibus sensibilibus abstracto, vbicunque illud tandem inueniri possit. Sed neque de illo, quod vt aliqui male sentiunt in Vtopia existat; sed quod in illa saltem quantitate reperiatur, quae materiae primae coaeua existit. VII. Aliae autem scientiae Mathematicae, minus vniuersales, magis ab obiecto particulari &sensibili restrictae, plus etiam negotij cum materia contrahunt, à cuius quidem consideratione directa licet abstineant, indirecta tamen nequaquam auocantur. Quantitatem enim, figuram, numerum, aliaque consimilia materiae accidentia expendunt, non prout materiei primae insunt, sed vt materiam secundam aut compositum physicum tale vel tale afficiunt. Sic Arithmeticus practicus numeros ad nummos; sic Musicus ad sonum; sic Architectus ad symmetriam, ad domorum configurationes, &c. sic Astronomus circulorum &sphaerarum rationes ad sidera caelosque accommodat; cuius proinde obiectum Principale attributionis sit Quantitas corporis caelestis, aut corpus caeleste secundum Quantitatem cognoscibile. VIII. Quia verò Astronomia generatim sumpta, omnem de corporibus illis superioribus speculationem includit; idcirco quatenus illorum in haec inferiora vis atque influxus è varijs siderum aspectibus, experientijs atque euentis perpenditur, &in futuros euentus accomodatur, Astrologia diuinatrix siue Iudiciaria consurgit: quatenus autem aliae ipsorum proprietates absolutae quodammodo ipsisque inhaerentes, aut ab ipsis profectae, vel ad ipsa pertinentes, vt numerus figura, locus, situs, motus, tempus, lux, color, calor, asperitas, duritia, &c. pensantur; eatenus Astronomia pressius accepta consurgit: scientia nobilissima, antiquissima, cum ipso homine exorta, ipsique quasi congenita, animaeque humanae paene agnata; ab omnibus semper maximi aestimata. Regibus culta: sa) Fundamentum Chronologiae, basis Gnomonicae; Computi Ecclesiastici norma; aspectuum caelestium praeses, &arcanorum supernorum conscia. Cui sufficiunt alas concinna Geometria, subtilis Arithmetica; viam explorant fidi cautique Antambulones Phoenomena &Experientiae, temporis vetustate, euentusque crebritate constabilita: Manus sustentat, lacertos roborat, Mechanica sedulitas: oculos acuit, perspicax Optice: quam fulcit Labor, tuetur Veritas, comitatur Honor. Ex huius igitur scientiarum Reginae cimelijs, aliquas tantum margaritas proponemus, nam omnia persequi esset infinitum.