Latin
ANTIQVORVM
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 22
Unproofread scanNot analysed yet
Corollaria. I. Ex his manifestum fit Mundum ab aeterno esse non potuisse. 2. Eundem necessario in tempote productum. Ex quo Auctorem Mundi Deum Opt. Max. existere euidenter scimus. 4. Ruunt antiquorum de Mundo ex Atomis conflato fabulae. Neque Aristotelis Mundi vel necessitas vel aeternitas constat. Euidens fit, si daretur infinitum terminis clausum, vnum altero majus esse. Cum linea GF in figura, antecedente rectum ad A subtendens angulum maior sit quam AF, per 19. l. 1. Eucl. XI. Porro sicut Infinitum actuale omne pernegamus, ita potentiale quod vocant Syncategorematicum necessario admittimus; in numero, in tempore, in motu, in motus velocitate, tarditate, quantitate &qualitate, &c. Alias neque irrationales quantitates in rerum natura essent; &costa diametro commensurabilis esset; &radix quadrata è dato numero quouis extrahi pręcissè &efferri posset; &omnia tandem ex indiuisibilibus componerentur; quae tamen fieri non posse ostensum est partim, partimque ostendetur in sequentibus, &nunc demonstratur de motus tarditate hoc modo. Tarditas motus est augmentabilis in infinitum, cum tardissimum fieri sit impossibile: datur ergo infinitas hic quaedam potentialis. Consequentia est clara; antecedens demonstratur. Sectorem circuli ABC, designet motu suo circa C centrum, mobilis linea AC, faciatque extremo suo puncto A, motum AB si fieri potest, simpliciter tardissimum; eodem verò tempore quo A in B venit, moueatur D in E, &F in G; cumque omnes ab his punctis arcus descripti eundem angulum ad C subtendant, sunt ipsi similes, &minores quidem DE &FG quam AB, quia centro C propiores: idcirco mobilia puncta D &F tardius sunt mota quàm A, quod aequali tempore arcus minores percurrerint. Non igitur motus AB fuit tardissimus, &tamen ex hypothesi fuit. Imposibile igitur est, dari motum tardissimum. Datur igitur infinitas quaedam in tarditate, id quod erat probandum.