Latin
DE PARTIBVS VNIVERSI
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 23
Unproofread scanNot analysed yet
DE PARTIBVS VNIVERSI IN SPECIE. Terra &aqua. XII. Terra in Vniuersi centro conquiescit. Non agit planetam in coelo Martis vel annuo circumlata, vel nyctimerino conuersa motu: sed ipsâ sui grauitate centrum vniuersi immota stat, caeteris circum agitatis. Contra hanc veritatem multi ex antiquis steterunt, Philosophis atque Mathematicis; plurimi si non plerique è recentioribus, cum plerique Copernicoturiant. Sed nos rationem &experientiam secuti, ab assertis haud facile dimouemur. XIII. Terram igitur vna cum Luna totoque hoc elementari mundo Copernicus vir alias doctissimus inter coelum Martis &Veneris extulit, Solem in centrum vniuersi detrusit; Solem stabilem, quemadmodum &firmamentum terram mobilem fecit, motuque triplici, anuo, declinationis, &diurno; quae omnia vt melius patescant, ipsius Systema hic subijcimus: in quo ABCD, firmamentum, est coelum supremum &immobile; plaga Orientalis ad A, Meridionalis ad B, Occidentalis ad C, Septentrionalis ad D: EF sphaera Saturni; GH. Jouis; IK Martis; cuius crassities terminatur vsque ad sphaeram Veneris RS, intra quam Mundus elementaris LMNP continetur, quem terra P &luna M vno anno peruagatur ab ortu in occasum, describens centro suo circulum OPQ, qui repraesentet Orbem Magnum siue annuum: intra quem contineatur sphaera Veneris RS; complexa spaeram Mercurij TV, in cuius &aliarum omnium centro resideat Sol. In hac itaque partium Vniuersi collocatione &commentitia terrae motae hypothesi, Sol, Mercurius &Venus infra, terra est supra: &grauia absolutè &naturaliter ascendunt, leuia descendunt; &Christus Dominus ascendit ad inferos, descendit ad coelos, quando Soli appro