Latin
ARGVMENTVM EX MOTV ET
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 41
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si in reliquis planetis hoc concedit Keplerus, immerito in Luna negat. 7. Alba omnium coloratorum maxime sunt visibilia. Hinc aqua &aquea terreis refulgent amplius. Hinc globi mundani pars aquea multo est illustrior quam terrea. 8. Probabile est terrae lucem in lunam vsque &lius reflecti; ab hac tamen terreni fulgoris reuerberatione secundarium in Luna splendorem generari, omnino pernegamus: rationes accipies Disquisitione 27. 9. Id quod de hoc terrae globo à Sole illustratur, majus est hemisphaerio, &imminuitur recedente sole, augetur accedente. Hinc si sol in aeternum recederet à terra, semper quidem minus minusque de eadem illustraret, nunquam tamen defectus iste eò perueniret, vt pars terrae illuminata hemisphaerio terreno vel minor vel aequalis existeret. Quae doctrina ne ex hypothesi impossibili processisse putetur, en sequens Lemma. Fieri potest vt Sol supra hemisphaerium conspicuum continuo moueatur in aeternum, nullum tamen motus sui quadrantem absoluat. Ex A centro descriptus intelligatur circulus BC, quem Sol BD suo centro B describat circa A motus versus C; dico fieri posse, vt Sol in aeternum &continenter motus, centrum suum B semper quidem versus, nunquam tamen omnino in C deferat. per centra namque A &B traducta sit recta indefinita AE secans solem in D, è quo puncto descendat recta indeterminata DF, ad rectam A C parallela.