Latin
ARGVMENTVM EX MOTV ET
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 42
Unproofread scanNot analysed yet
Moueatur igitur recta AE, circa centrum A, super rectam DF, versus &vltra F, motu quocunque tandem, secumque deferat B centrum Solis, §io quam facit cum recta DF vocetur G. Igitur cum D F sit parallela ad AC, recta AE secans rectam DF in G, secabit etiam A rectam AC in A; &cum ex hypothesi recta AE rectam DF semper secet in puncto, aliquo quod sit G, semper etiam secabit rectam A C in puncto A; in aeternum ergo cum eadem nunquam concurret; punctum igitur B, id est Solis centrum, nunquam perueniet ueniet in C.