Latin
ARGVMENTVM EX MOTV ET
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 44
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec quidem è vaporum istorum insitis coloribus, raritate &densitate, tenuitate aut profunditate oriuntur: quia verò iidem iugi ferme inquietudine agitantur, hinc sit, vt ij soli (quidquid nonnulli contradicant) sua intercursatione, radiorumque sideralium intercisione, tremulum illum stellarum omnium splendorem, quam scintillationem dicimus, efficiant. Id quod aliâs publico proposito problemate luculenter est ostensum; &experientiae innumerae testantur, ratio manifesta conuincit. Propterea enim eadem stella fortius ad horizontem, debilius ad Zenith; vehementius fixae, languidius erraticae; saepius boreales, rarius australes micant, caeteris paribus. Et haec