Latin
ARGVMENTVM EX MOTV ET
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 43
Unproofread scanNot analysed yet
Quia punctum B semper est in linea AE, cui solum punctum A conuenit cum linea AC. Et quia communis rectarum AE &DF sectio G, ob continuum motum in alio semper alioque puncto versatur rectae lineae DF, idcirco etiam punctum B in alio semper loco versabitur arcus BC, versus C. Sol igitur in aeternum motus, circuli sui quadrantem non percurret. Ex quo patet, 1. Fieri potuisse vt Sol à condito mundo ortus, nunquam assequeretur meridiem, ascendendo in aeternum; vel nunquam occubuisset descendendo. 2. Contingere posse, vt ad terram accedat semper, nunquam tamen assequatur; vel recedat ab eadem, nunquam tamen è conspectu vel sphaera actiuitatis suae eandem dimittat. Vnde, 3. Si ex H productae rectae AC, descriptum intelligamus terrenum globum HIK, sol minus de illo illustrabit per radios LK &DI, quam per NO &MI, &sic in infinitum, quanto vicinior extiterit Sol puncto C, tanto plus irradiauerit in terra H. 4. Et si areni PQ aequalem faciamus arcum CP, &ex P egrediatur recta PQ, tangens terram in Q, Solaris extimus radius NO, aut quicunque alius, neque supra in P, neque infra perueniet in Q, propterea quod B nunquam sit casurum in C. Vnde, 5. Constat diuisibilitatem Quantorum in infinitum non esse mentis solius aut phantasiae, vt quidam sentiunt, Mathematicae, sed ipsius etiam naturae, &in rebus quidem physicis. Nam arcus terrae KQ in infinitum à radio tangente discernitur, dum semper è non illuminato versus Q, aliquid illuminatur, &additur quodammodo arcui versus K illustrato. Sic hemisphaerium terrae illustratum singulis momentis ampliatur accessione Solis, oppositum verò tenebris imminuitur. 6. Non minus patet, Naturam minima physica determinata refugere. Si enim ponamus rectam AE super rectam DF ferri per interualla aequalia, DR, RS, ST, TV, &c: tum semper in arcu BC, respondebunt interualla alia minora, &minora in aeternum, &illustrabuntur minores atque minores portiones in arcu KQ, quae proXVIII. inde toti terrae accedant. De Aëre &Igne. Globum terrestrem ambit Aër, Meteororum commune receptaculum. Hîc enim exhalationes terrae, &euaporationes aquae in sphaeram conglobantur, quae lucem caelitus illapsam variè pro sua dispositione temperat: haec enim conceptis radijs solaribus crepuscula, haec auroram gignit, haec coelum sanguine tingit, haec chasmata &caumata spargit; ipsa Solem &Lunam modo pallidos, modo rubeos ostentat, ipsa halones &similia generat.