Latin
DE STELLIS IN SPECIE
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 55
Unproofread scanNot analysed yet
DE STELLIS IN SPECIE PRIMVM Luna. Luna planetarum infimus circa terram volutata, eandem semper faciem eidem obuertit, vt è maculoso ipsius vultu conuincitur; quo fit vt, praeter motum quem secundum excentricum &epicyclum in omnium sententia facit, necessario ipsius etiam corpus super axem proprium in polis propriis rotetur, idque singulis conuersionibus menstruis semel: qui quidem motus etsi circularis sit, librationis tamen cuiusdam esse &dici melius posse videtur, cuius mensura sit linea perpendicularis per centrum Lunae ad centrum terrae traducta; quae omnia sic demonstrantur. Ex A centro, descriptus sit deferens Lunae circulus BCD, &ex eius peripherię assumpto puncto C, designatus circulus EFGH, sit epicyclus, è cuius circumferentiae assumptis punctis E, F, G &H descripta sit Luna perigaea &noua E; quadrata F &H; plena &apogaea G. Quia igitur huius Lunae centrum vbique est in peripheria circuli EFGH, cadet necessario alia ipsius pars intra, alia extra circulum eundem. Vnde si ab oculo A, agantur radij AI, &AK; AL &AM; AN &AO; AP &AQ, tangentes Lunam; ostendent illi quid de Luna intra, quid extra cauitatem Epicycli spectetur. Ducta enim IK recta tangens in E epicyclum, erit diameter Lunae, cadetque tota extra Epicyclum; quare &hemisphaerium IVKE totum cadet extra; multo igitur magis id quod oculus radis tangentibus Al &AK intercipit, erit extra epicyclum, cum id minus sit hemisphaerio IVKE, eo quod Luna E oculo A maior.