Latin
DE STELLIS IN SPECIE
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 56
Unproofread scanNot analysed yet
Contra cum radius AF sit tangens Epicycli in puncto F, quod ¢rum est Lunae; secabit peripheria Lunae radium F C in M; Linea igitur AM, tangens eam Lunae partem quae intra Epicyclum cadt, cadet etiam intra cauitatem Epicycli: igitur visa Lunae pars MR est intra eandem; pars RL extra: sic tota pars visa NSO est intra, &c. Vnde si Luna circa proprium centrum, E, F, G vel H non mouetur ab ortu in occasum hemispherio inferiore, ab occasu in ortum superiore; sed tantum circuit Epicycli sui centrum C ipsa immota &suo Epicyclo quasi clauus infixa; pars Lunae quae extra cauitatem Epicycli semel est, semper erit; &sic NXO, erit eadem portio quae IVK; &vice versa, TTK eadem quae NSO, &c. atqui IVK videtur in E, NXO non videtur in G; &MRF conspicitur in F, occultatur in H, &contra: igitur si Luna non conuoluitur circa centrum proprium, semper diuersa facie aspicietur: cui tamen quotidiana experientia contradicit, cum Lunae pars visa eadem semper appareat: testantibus id communibus ipsius &antiquis maculis, ab omnibus passim conspectis &conspiciendis. Igitur Lunae corpus non fixum sed mobile est. Ipsa enim, inquit Keplerus, (a) terram circumeundo, alias atque alias Soli partes obijcit, sese ipsa tanquam à verum verteretur, menstruatim ad Solem assans: eo ferè modo, quo Copernicus terram ad Solem ceu ad ignem, dietim conuerti &assari dixit. XXVI. Lunae XXVI. Lunae splendor primarius. Splendor Lunae duplex animaduertitur, primarius &secundarius; hunc ipsa ostendit cum est noua, vltra dies octo, in ea parte quae radios solis excipere nequit; illum in ea quae soli est exposita. Cum verò Luna ipsa luminis omnis (a) expers sit, quod animaduersum est saepe tum à nobis tum ab alijs in plenis ipsius deliquijs, vbi omni prorsus fulgore destituta ingrescit; necessarium est omnem illi nitorem, quo cornua sumit, quo orbem plenum, quo semiple num quo amphicyrton ostentat, a sole aduentitium esse, in ipsamque recipi non per modum speculi, sed nubis; cùm quòd plerumque in sese imbibat, tum quod à se partem reijciat, non vt tersa geometricè, sed astronomicè rotunda. Alias impossibile esset, totam illustrem videri.