Latin
VARIETAS
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 67
Unproofread scanNot analysed yet
inueniri aliam substantiam Sole splendidiorem. hęc ille, paucis multa complexus. XXXII. Solis Ellipsis. Nihil est aliud quàm globi solaris secundum altitudinem in planis verticalium circulorum, qualis est BCD, contractio quotidiana, ad horigontem maximè notabilis, libero etiam oculo. Huius phaenomeni ignoratio multos hactenus in Astronomicis &Opticis errores peperit, nutriuit, fouit: cognitio tollet. Soboles est Refractionis illius quę fit ad perpendicularem: innumera docet: hinc enim scimus, cur Sol altior quàm sit appareat; quur dies debito longior; cur sidera in horizonte à se magis dissita; cur ad eundem stare subinde videantur. Quae &alia innumera, quia in Sole Elliptico euulgata explicantur, illuc leo, rem remittimus.