Latin
XXXIII
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Solis Asperitas. Apparet ea in eiusdem limbo circum circa, inaequalissimè, modo vosque, modo nullibi, modo in parte, semper instabilis; mane maximè &plerunque accidit, vespere rarius. Videtur etiam, sed satis raro, (cum vehemens nimirum existit,) oculo libero; tubo verò optico plerumque. Caussa vna &Sola est, vapores inter nos &Solem interiecti. Qui cum tota nocte terris quietè satis incubent, mane radiis solaribus excitati, calore concepto in altum enituntur, suaque fluctuatione, quia perfectè diaphani non sunt, &variè insuper figurati, multumque aquositatis admixtum gestant; Solarem conum oculis illapsum, mire carpunt, lacerant, findunt, interturbant. At verò augescente die, &eleuantur altius, &excoquuntur purius, &magis rarefiunt, congregatis vi caloris homogeneis partibus, &stabiliores redduntur; hinc fit, vti Sol vespertinus communiter integrior placidiorque arrideat matutino. Haec autem ita se habere, inde manifestum euadat, quod in ipso exortus puncto Sol plerumque pacatus &aequus secundum oram ad aliquantillum temporis perseueret; paulatim verò, praecedentibus praesertim nocturnis pluuiis, exasperatus dentes ostentet graduque vacillet: quandoque etiam, constanti maximè serenitate, semper sibi similis incedat. Vnde certum maneat, hanc eius scabritiem vnico inter Solem medio esse tribuendam.