Latin
XXXIII
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 69
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc eandem etiam affectionem illis inesse inficiamur: quòd inaequalissimè, irregularissimè, &inordinatissimè fiant; sed dicimus ab ijsdem vaporibus caussari duplici modo; vel quod suo intercursu speciem exceptam refractione luculentiorem reddant, quod fieri potest &solet, &sic solito efficacius lumen quoddam momento transitus sui offerant; vel quod discreta sua intercusatione, quae astri radium poene suffocauerat, per interualla merè diaphana liberum cono optico iter ad oculum vicibus citatis pandant: qua coruscationis alternatione tantae lucis in omnem partem variationes contingant, vt rei huius ignarus, planè in admirationem, &errores facile astronomicos vel opticos rapiatur. Signa huiusce rei crebra accidunt in Cane maiore; qui totus repente extingui, totus vicissim accendi videtur. Neque desunt exempla terrestria, in globis turrium in auratis, quibus simillima fiunt, aura matutino rore humecta. Vti modo dictum. Tertia Solis trepidatio non est in omnem sed solam longitudinis partem, secundum motum Solis primum animaduersa; &est difformis quaedam coni solaris progressio, siue reciproca quandoque saltatio: ita vt stare videatur aliquando radius solis, aliquando celerius progredi, rarissimè etiam relabi. Hoc itidem phaenomenon solis mediis corporibus tribuimus, beneficio Refractionis: cuius rei euidentia signa sunt duo; alterum quod subinde nubes intercursantes similem apparentiam sepe caussent, &totam solis pyramidem suo loco euectam, pristinae stationi puncto temporis restituant, vbi à sole sunt digressae: alterum quòd eiusmodi solis solarisque radij retentio tunc potissimum &diu sępe contingat, cum is ortui vel occasui vicinus est, &à statione illa repentino veluti impetu ingentem quasi passum faciat; experientia crebra, Astronomis Opticisque nec noua nec in cognita; &in confinio lucis &vmbrae à corporibus proiectae facile obseruanda: cuius caussa à refractione orta, alia non est, quàm vaporum figuratio, multitudo, &interna ipsorum dispositio, vti fusius disseritur in Sole Elliptico. Nam de duabus prioribus conquassationibus mentio fit etiam apud Apellem tab. 2. pag. 44. Romanae edit: Quae quidem ambae aliud non sunt, quàm scintillatio solis, &scintillationis quaedam differentia, omnibus etiam sideribus communis, fixis non fixis. Ordinaria quidem prior illa, rarior autem &vehementior secunda; de qua iam alias hîc etiam publicè ante annos aliquot disputatum. Neque hi Solis &astrorum labores antiquos latuerunt. Vitell. enim l. 10. prop. 55. Cùm lumen, inquit, habet locum imaginis in corpore mobili diuersis motibus, aut vno motu forti: necesse est formam illam, debilitatam, diuaricatam &distractam videri, propter motum corporis subiecti, in quo videtur. &multo post.