Latin
XXXIII
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 68
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIV. Solis trepidatio. Ea triplex iam tum ab inuentis maculis est animaduersa. Vna totius globi solaris omniumque sub eo conspectarum tam macularum quàm Facularum quasi quaedam vehemens quaquaversum succuslatio; quam soli inesse peenegamus; quia mane plerunque, non tamen semper; vespere rarius; rarissimè in meridie contingit; quandoque totos dies feriatur; quia quo tempore hic Ingolstadij Sol meridianus ab hac phrenesi immunis est, eadem laborat aliis populis atque locis, vel ortiuus vel occidiuus: quia si eodem tempore atque in eadem domo alibi Solis radium per fumum camini tralapsum excipias, laborabit; alibi liberè allapsum intromittas, pacatus et: quae eadem puluis humi excitatus ostendet: impossibile igitur est Solis ipsius esse; sed dicendum ab eadem vaporum improbitate hanc exagitationem proficisci, à qua exasperatio exordium traxit. Indicium huius rei euidens, quod nunquam Sol exagitetur quin aliquantulum saltem laceretur; neque dilanietur absque concusione. Vapores enim &ipsi turbulenti, &diuisi, &temerè alius alio dilapsi, &diuersimodè configurati, radios solares alios omnino occultant, alios debilitant, alios infringunt, nunc ad perpendicularem, nunc ab eadem; vnde fit vt Solis pars alia sursum, alia deorsum conuelli videatur, &sic totus quasi Sol intestina viscerum peste in diuersa torqueri. Experientia frequens adstipulatur. Nam si in campo libero auratum alicuius turris globum mane conspicias vaporibus pacatis, eundem à solis radiis repercussum, fixum &quietum intueberis: ast vbi vapores solaribus radiis eleuati intercesserint, in omnem partem globi speciem in oculum delatam differri videbis, in tantum, vt saltitare videatur globus, hac, illac, sursum, deorsum. Quod igitur in globum, hoc idem faciunt &possunt vapores in astra &Solem, &c. Altera Solis trepidatio, versatur in quadam lucis alteratione sensibili, adueniens etiam Soli nec lacerato, neque multum concusso. &est quaedam veluti lucis ebullutio, fulgurationi non absimilis, animaduersa similiter tam in fixis alijs, quàm erraticis, tum praesertim, cum solo vitro tubi conuexo aspiciuntur.