Latin
XXXIII
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 73
Unproofread scanNot analysed yet
Quot puncta in medio sunt assignabilia, tot radiosi coni directi sunt possibiles, à corpore radiante ad ipsa puncta; quales sunt ACB, ADB, AEB; in ipsis verò punctis communis est radiorum intersectio; post quam continuati radij, efficiunt conum radiosum euersum; cuiusmodi est, KCL, MDN, OEP. 3. Vt radius quiuis à quouis, ita conus à cono re ipsa differt. 4. Vt obiectum, ita coni hi radiosi sunt diuisibiles. 5. Neque obstat, quod quodlibet in sole punctum hemisphaerium radiet; vnde quis argumentari posset: vt obiectum est diuisibile, ita species siue conus radiosus: atqui aliquod saltem obiectum nullo modo est diuisibile; igitur neque conus aliquis radiosus, qui illius est obiecti, est diuisibilis. Nam punctum quod tamen hemisphęrium radiat, diuisibile non est, cum tamen radij hemisphęrium occupent. Sic etiam ratiocinari licet à puncto intersectionis C vel ad obiectum solem AB, vel ad terminatam speciem euersam CKL; punctum C est indiuisibile, &obiectum AB est diuisibile, sicut &terminus KL: non igitur vt obiectum ita species diuiduntur: nam in puncto C omnes species sunt. R. 1. Quando dicitur, vt obiectum ita species esse secabiles.