Latin
XXXIII
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 73-2
Unproofread scanNot analysed yet
hunc esse sensum; Si &quandocunque obiectum potest diuidi, tum etiam species potest diuidi, &hic sensus verus est; non autem conuersim, quando species, &obiectum. Nam quod obijcitur, in puncto C species esse, id negatur, sed dicimus ibi specierum verticem esse, &communem concursum, species enim visibiles, quantae sunt non indiuisibiles, qua longitudine qua latitudine. Quod si pertinacius contendas, in puncto C esse species; respondemus, non tamen vt visum aptae sunt mouere; quia sub puncto nil videtur. R. 2. Per obiectum visibile intelligi quantum, &per speciem V sibilem accipi conum opticum vel radiosum adaequatè, non pro vertice tantum; &sic vt vnum sic alterum diuiditur. Nam si cono in oculo demis, tantum ab obiecto decidet; si ab obiecto auferas, tantum de cono perdes. R. 3.