Latin
SEPTEMTRIO
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 79-2
Unproofread scanNot analysed yet
AVSTER. quae infra, sunt supra Jouem, &in Austrum deuiant; quae in ipsam centraliter lineam incurrunt, stationariae sunt, &in summa à Joue digressione. Vbi apparet quomodo sibi obuiae via quodammodo cedant, quod ita tamen sit, vt saepe in vnam paene concurrant, &oblongam stellam efficiant. At verò 29. &30. Aprilis, patet quomodo motae sint spatio sex horarum, ab hora noctis 9. vsque ad 3. matutinam. Vbi valde probabile est, eam quae Joui proxima hora II. apparuit, in eius eatenus vmbra delituisse. Cum impossibile sit, mediae &vnius horae spatio, tantum progressum fecisse. Sed vt haec omnia exactius intelligantur, operae pretium est alio adiuncto diagrammate rem accuratius explicare.